monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 49, 4
Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, iam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet; proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari, quam a Deo excidere: contra, illi qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus .